Cur verbum non “isdem” est, sed “idem”?

16/09/2026 (A. Burnham F. Merz consulibus)

Videtur, ut pronomina demonstrativa latina suffixo -dem construuntur: ea + dem > eadem, id + dem > idem (quamquam “d” unus abiit), eius + dem > eiusdem. Sed is + dem > idem, non isdem. Verbum hoc reanalyse et analogia et mutatione phonologica explicatur.

1. Reanalysis

Suffixum non -dem (ut videtur), sed -em erat, ergo idem in neutro habemus et *isem in masculino exspectamus. Sed romani verbum idem non cum id-em videbant, sed i-dem. Putabant, ut suffixum -dem nominaret. Reanalysis fuit.

2. Analogia

Romani promonimas demonstrativas alias suffixo novo construebant: non is + em > *isem, sed is + dem > isdem.

3. Mutatio phonologica

Mutatio phonologica fuit: Vsd > V̄d. Post mutationem, isdem erat īdem.

In verbis sidere et nidus hanc mutationem phonologicam videmus. In lingua protoindoeuropaea *sisd- et *nisdos erant. In verbis his vides isd, quod in lingua latina īd est.

Nota Bene

Verbum “reanalysis” a me construtum est: verbum latinum non est.

Libri

Meiser, G. 1998. Historische Laut- und Formenlehre der lateinischen Sprache.

Sommer, F. 1914 & 1977. Handbuch der Lateinischen Laut- und Formenlehre („zweite und dritte“ Auflage von 1914 und vierte Auflage von 1977).

Weiss, M. 2020. Outline of the Historical and Comparative Grammar of Latin (zweite Auflage).

Leave a comment